monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 36, 8
Sunt autem qui et de Evangelio interrogationem Petri replicent: 'Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei: usque septies? Dicit ei Iesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies' . Et putant mortem atque peccatum in septima progenie sabbatizasse, quando Enoch raptus est, 'et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus' . De septuaginta autem et septem, illam expositionem sequuntur: in adventu Christi, mortis atque peccati aculeum esse confractum.